QUAESTIONUM EX NOVO TESTAMENTO PARS SECUNDA.


QUAESTIO PRIMA.

Cur facta et dicta dominica quatuor voluminibus a quatuor scriptoribus sunt in scripturam digesta?

Congruum fuit annum Domini acceptabilem, sicut dicit propheta (Isai. LXI, 2), a quatuor voluminibus veluti quatuor vicibus contineri. Sicut enim annus quatuor temporibus evolvitur, ita ut invicem sui egeant; ita et gesta et dicta Domini quatuor libris definita sunt, ita ut alter alterius indigeat: simul autem plenitudine perfecta sunt. Ut autem a quatuor scriptoribus ordinarentur, haec fuit causa, ut quia temporum diversa sunt nomina, Evangeliorum quoque essent diversa vocabula. Et si qua videntur in verbis contraria, sensu tamen non discrepant, per interpretationem aptam causae: sicut tempora cum videantur utique diversa nomine, aere, et cursu siderum, in effectu tamen eorum quae gignuntur non discrepant.