QUAESTIO X

Quid est ut cum prius Joannes Baptista testimonium perhibuerit Salvatori, postea dubitaverit dicens per discipulos: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Matth. XI, 3-10)?

Qui Joannem putant dubitasse, detrahunt Salvatori Aut enim illum recte asserunt dubitasse, aut certe imperitiae arguunt Salvatorem; quia sicut putant, male de se sentientem laudavit. Sed quia falli Salvatorem impossibile est, recte laudatus ab eo Joannes est. Si recte laudatus est, non dubitavit. Ipso enim tempore quo misit ad Jesum Joannes de carcere discipulos suos, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? tunc Jesus respondit discipulis ejus dicens: Ite, dicite Joanni quae videtis et auditis. Caeci vident, surdi audiunt, leprosi mundantur, claudi ambulant, mortui resurgunt, et beatus ille qui non fuerit scandalizatus in me. Abeuntibus autem nuntiis Joannis, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne Baptista: Quid existis in desertum videre? arundinem vento moveri, aut hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Sed quid existis videre? prophetam? Dico vobis quoniam plus quam prophetam. Hic est de quo scriptum est, Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparet viam tuam. Tunc publicani laudaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. Quanta autem laus data Joanni est, ut plus diceretur esse quam propheta, et beatum vocat Salvator eum qui non scandalizatur in se? quomodo laudatur Joannes qui dubitando scandalizatus est? Sed non utique dubitavit. Laus enim beatum illum probat, quia non est scandalizatus. Nam et Salvator idcirco ipso tempore in laudem Joannis prorupit, ut ostenderet sensum Joannis esse liberum a discipulorum ejus dubitatione. Joannes enim volens mirantes discipulos suos corroborare in fide Salvatoris, sciens exitum sibi imminere, ea quae de ipso dicebat, ore ejus voluit confirmari: ideo ut testis verus sit, testimonium potioris implorat, ut eorum concordia omnis ambiguitas auferretur. Hoc commentum Joannis est, ut dubios suis quasi verbis mitteret, ut eadem audientes a Salvatore quae audierant a Joanne, firmarentur, scientes idonei procuratoris et Domini coelestis testimonium in dubium vocari non posse. Idcirco et Salvator quasi Joanni respondit, ut inter Joannem interrogantem et Salvatorem respondentem discerent veritatem.