QUAESTIO XI

Quid est quod superius Herodem mortuum legimus (Matth. II, 19), infra autem et post multos annos Herodem Joannem occidisse (Id. XIV, 1-11), cum superius mortuo Herode Joannes supervixerit?

Herodes rex fuit Judaeae: hic habuit filios quatuor, Archelaum, Herodem, Philippum, et Lysaniam: sed mortuo Herode patre eorum, successit Archelaus, quo mortuo, in quatuor partes divisum est regnum supra dicti Herodis, ita ut Pilatus in partem regni quartam admitteretur, quasi praeses, non quasi rex (Matth. II, 22, et Luc. III, 1): filii autem Herodis reges dicerentur. Denique mortuo iterum Philippo, accepit uxorem illius Herodes frater ejus, de qua arguebatur a Joanne Baptista, qua causa occidit eum Herodes filius supra memorati Herodis. Quid enim dicit? Herodes, inquit, tetrarcha; id est, in parte quarta regni positus sui patris Herodis. Quid ergo ambigitur quando significatio adjecti cognominis ostendit alium hunc esse Herodem? Ipse est enim qui et Jacobum occidit gladio, fratrem Joannis, qui postea percussus ab angelo Dei scatens vermibus exspiravit.