QUAESTIO XIII

Si jam praedicante Salvatore vel Joanne Lex cessavit, quomodo Salvator ait: Non veni solvere Legem aut Prophetas, sed adimplere? Si enim cessavit, quomodo non soluta est, aut destructa, quae agendi amisit auctoritatem?

Prophetarum dicta de Salvatoris adventu, impleta sunt cum venit, etc.