|
Quare Lex et Prophetae usque ad Joannem, et post recte
cessasse dicuntur (Matth. XI, 13)? Quia jam de quo
prophetabant, advenit. Quare Lex usque ad Joannem, cum Apostolus
dicat, Legi nos subditos debere esse: Quae autem, inquit, sunt, a
Deo ordinata sunt (Rom. XIII, 1)?
Legis quidem unum nomen est, sed tripartitam habet intelligentiam.
Prima enim pars Legis de Deo est. Sic enim Lex a lectione dicta
est, ut de multis quid eligas scias. Inter errores ergo positi
acceperunt ut eligant verum, id est reprobato diabolo eligant Deum.
Secunda autem Legis pars haec est, quae scilicet praeceptis
continetur, quae sic incipit, Honora patrem et matrem. Tertia vero
in neomeniis et in sabbato est, et in escis discernendis ac eligendis,
et in circumcisione et in hostiis pecudum offerendis. Hanc itaque
Legem dicit usque ad Joannem, non ultra servandam. Sic enim data
est, ut completo tempore cessaret, nec enim fuit ab initio, sed ex
causa data ad tempus est, ut adveniente Salvatore cessaret Lex.
Ergo de Deo manet tam Lex praeceptorum quam natura ejus quae sine
dubio est, ab ipso aboleri non potest. Per ipsum enim proficitur ad
promissum praemium. Timor enim sollicitudinem parit.
|
|