QUAESTIO XVII

Quid est ut Salvator mulieri alienigenae, id est Chananaeae, inter initia misericordiam denegaret (Matth. XV, 22-28), cum et Centurioni alienigenae, et leproso quem ipse Jesus alienigenam dixit, beneficium impertiendae salutis non negaverit (Luc. VII, 2-10, et XVII, 12-19)?

Dignum factum Salvatoris ipsa causa designat. Absurdum enim erat, et ad injuriam promissionis Patrum proficiebat, si mulier quae Judaeorum Deum non confessa fuerat, acciperet beneficium promissum genti confitenti Deum. Inter initium ideo negatum est illi. At ubi autem cervice flexa Salvatoris verbis fidem non negavit, sed confessa est Judaeos credentes esse filios, Gentes autem canes vel servos, per quod junxit se fidei dominicae; quia servi dominum indicant, et dominus non est sine servis: unitas facta est subjecti et subjicientis. Hinc est unde meruit consequi quod precata est. Centurio autem qui beneficium a Salvatore incunctanter accepit, olim se Dei rebus infecerat. Denique dicunt majores Judaeorum ad Dominum: Dignus est ut praestes illi; diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis. Leprosum vero alienigenam dixit Dominus, non fide, sed natione. Erat enim Samaritanus, quos constat ex origine esse Babyloniorum. Et hic tamen non sine confessione consecutus est beneficium: quia dictum erat discipulis a Domino: In viam gentium ne abieritis, et in civitatem Samaritanorum ne introieritis, sed ite potius ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. X, 5, 6); hoc est, ut non prius praedicaretur Samaritanis et Gentibus quam Judaeis, quorum fuerat promissio haec. At ubi Judaei coeperunt repudiare fidem Christi, tunc et Samaritanae se obtulit Salvator, et post crucem Centurioni Cornelio: a Chananaea autem requisitus suscepit eam; quia non erat adhuc tempus, ut offerretur illis salus.