QUAESTIO XIX

Quare Salvator, Orate, ait, ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato (Matth. XXIV, 20): cum tempus persecutionis hujus differri non possit, dicente Apostolo, Qui revelabitur in suo tempore (II Thess. II, 6, 8); et in Actibus Apostolus inquit, Definiens tempora et terminos habitationis eorum (Act. XVII, 26)? Et cur hieme fugam vel sabbato non expedire significat?

Hieme tuta fuga non est: frigora enim sunt, imbres assidui, ningit, gelat, flumina exeunt; ideoque fugientibus pergrave est. Latere enim in silvis non possunt, neque in montibus, neque in speluncis. Sabbato autem juxta Judaeos longius a civitate exire non licet, nec altum ascendere, ac per hoc fugi sabbato non potest. Quomodo haec tempora fugam tutam non faciunt, propter impedimenta supra dicta; ita et fuga nostra tuta non erit, si nos obligatos impedimentis carnalibus invenerit praedicta persecutio. Detinent enim homines quasi compedes desideria saecularia, id est facultates mundanae, ne edicta diaboli possint effugere. Ideo ergo orandum est ne tempore quo fugiendum est, hiemis et sabbati in nobis ratio inveniatur, sed ut liberos nos ab his impedimentis Dei praestet auxilium, ut non sit quod nos desiderio sui captos mancipet mundo. Quoniam ergo de novissima persecutione loquebatur Salvator, quae futura est ab Antichristo; ideo hiemem posuit, quia novissimum tempus est: et sabbatum similiter, quia postremus dies est, ut sicut his temporibus aspera et difficilis fuga est, ita significaret illo tempore tam graves foturas persecutiones et pressuras, ut vix aliquis eas possit effugere.