QUAESTIO II

Quoniam constat quatuor libros rite conscriptos gestorum et dictorum Domini, sciendum quis ordo eorum sit.

Evangelium ordinatione colligitur magis quam tempore. Matthaeus ergo primus ponendus est, quia ab ipsa promissione sumpsit initium, id est ab Abraham, cui facta promissio est incarnationis Domini nostri Jesu Christi. Post hunc Lucas, quia incarnationem hanc quomodo facta est, narrat. Tertius Marcus, qui Evangelium quod praedicatum est a Christo, testatur in Lege promissum. Quartus autem Joannes, quia hunc qui promissus est Abrahae incarnandus, et a Luca quemadmodum incarnatus est dictum est, et a Marco Evangelium ejus juxta Isaiam prophetam praedicatum ostensum est, aperta voce ostendit Deum dicens, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1).