QUAESTIO XX

Salvator cum se passurum diceret, et post tertium diem resurrecturum, adjecit, Et postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam, ibi me videbitis; et angelus mulieribus similiter (Matth. XXVI, 32, et XXVIII, 7): cum tamen inveniatur a mulieribus et a discipulis suis in Jerusalem.

Verba Salvatoris retractare infidelis est: sed te video non de verbis Salvatoris dubitare, sed sensum requirere, quare cum in Jerosolymis post passionem suam visus sit, dixit se in Galilaea ab his videri. In Jerosolyma visus est, sed particulatim ad recreandos animos discipulorum: in Galilaea vero ab omnibus simul. Ergo qui in Jerusalem visuri illum erant per partes, in Galilaeam illis constituit ut simul omnibus appareret, et ad ordinandam disciplinam daret praecepta.