QUAESTIO XXIV |
Cur Salvator discipulos suos filios tonitrui appellavit (Marc. III, 17), qui plus magis videantur filii Dei dici? tonitrua enim dicuntur collisione nubium fieri.Quoniam tonitrua terrorem incutiunt, hac causa filios tonitrui discipulos appellavit, quasi ejus filii, qui timendus sit. Quamvis enim tonitrua collisione nubium fiant, voluntate tamen Dei fiunt, et sunt terribilia. |