QUAESTIO XXV

Quid est ut secundum Marci evangelistae relationem, Christi non sit impleta voluntas: Intrans enim, inquit, in domum, voluit neminem scire, et non potuit latere? Si ergo voluit latere et non potuit, infirmata voluntas ejus est.

Hoc quod per compendium propositum est, ut plus sensum posset occulere, etc.