QUAESTIO XXVI

In Evangelio legimus angelum dicere ad Mariam matrem Domini, quod regni ejus, id est Christi, non erit finis (Luc. I, 33). Et Daniel eadem dicit: ait enim: Tunc exsurget regnum in aeternum, quod nunquam corrumpetur (Dan. VII, 14). Contra Apostolus de Domino: Cum tradiderit, inquit, regnum Deo et Patri (I Cor. XV, 24) Quomodo regnum aeternum habebit, quod traditurus dicitur Deo et Patri?

In causa Patris et Filii, id est, Dei et Christi, traditio non abolitio intelligitur. Considera enim quomodo Pater tradiderit Filio regnum, ipso haec Domino protestante: Omnia enim, inquit, mihi tradita sunt a Patre meo (Matth. XI, 27). Si Pater ergo desiit habere cum tradidit, potest et de Salvatore dici quia cum tradidit, amisit. Nam Filius postquam traditum sibi a Patre regnum dixit, Patrem adhuc praeferens ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Secundum hunc igitur sensum et Filius non amittit regnum cum tradit, ut haec vera sint; et angelus et Daniel non discrepare ab hoc sensu dicantur. Qui horum enim testimonium retractandum putat, perfidia plenus est. Sed nunc videamus manentes in hac fide, quid sit tradere Filium Patri regnum: hoc enim est quod inter caetera alio loco dicit Apostolus: Tunc et ipse subjectus erit ei qui subjecit ei omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Subjectio igitur haec, ipsa est traditio regni. Itaque hoc loco interpretatio videtur necessaria, ut et subjectus Patri Filius non negetur, et nihilominus aeternum regnum habere dicatur. Hoc est regnum Filii, quia in nomine Jesu omnia genua flectuntur, coelestia, terrestria, et inferna (Philipp. II, 10). Quod etiam firmat Petrus apostolus, dicens: Non est aliud nomen datum sub coelo, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. IV, 12). Et ipse Dominus discipulis ait: Usquemodo nihil petistis in nomine meo; petite, et ego faciam (Joan. XVI, 24). Sic regnat Filius, cum omnia in nomine ejus salvantur, et dantur quae postulantur usque ad finem mundi. Postquam vero omnia Christum fuerint confessa, sive vi, sive voluntate, et substrata potentiae ejus cui restiterant, mysterium unius Dei cunctis manifestabitur, et omnis gratiarum actio referetur ad Patrem, ex quo sunt omnia; ut cessante praedicatione unus Deus sciatur in mysterio Trinitatis. Cum enim omnes potestates, omnes principatus et Dominationes Christo genu flexerint, tunc Filius manifestabit non se esse a quo sunt omnia, sed Filium ejus, et illum in se videri. Haec est subjectio et regni traditio. Ostendens enim Patrem esse a quo sunt omnia, subjecit se illi cum de eo se dicit esse. Tanta enim majestas et claritas in adventu Filii videtur, ut omnes potentiae et chori Angelorum hunc singularem putent Deum. Salvator autem cum se non illum esse dixerit, qui dicitur Pater, sed Filium ejus, regnans tradit regnum Patri. In hac re manifestata est et subjectio, et regni traditio; quia et cum a Patre se profitetur esse, quidquid habet, Patris confitetur esse, omnem summam referens ad eum.