|
Salvator ait, Si quis non reliquerit omnia sua,
id est, domum, et agrum, et caetera, non potest meus discipulus
esse: et contra evangelista, Venit, inquit, Joseph ab Arimathia,
homo dives, qui et ipse discipulus erat Jesu, exspectans regnum Dei
(Luc. XIV, 33, et XXIII, 50, 51). Quid est ut
evangelista profiteatur eum discipulum quem Salvator negavit? Nam et
Zachaeus dives erat, et Cornelius Centurio dives, et mulieres quae
illis ministrabant de facultatibus suis.
Hunc sensum paucis absolvit Apostolus, dicens: Qui habent, quasi
non habentes sint; et qui utuntur hoc saeculo, quasi non utantur; et
qui emunt, tanquam non possidentes (I Cor. VII, 30, 31).
Qui ergo haec sic habet, quasi non habeat, reliquisse videtur.
Quando enim non praesumit de his, neque se jactat, sed humiliter
incedit, non tantum habitu, sed et mente, dispensatorem se harum et
ministrum intelligens, omnia sua reliquisse videtur. Hoc enim
relinqui dicitur, quod a desiderio recedit, et gratiam non habet.
|
|