QUAESTIO XXIX

Si Lex et Prophetae usque ad Joannem, ex quo regnum coelorum praedicatum est (Luc. XVI, 16); ipse est enim inchoator novae praedicationis; cur baptisma ejus cessavit?

Baptisma Joannis coeptum non cessavit, sed additum est ei quod deerat. Joannes enim tantum baptizavit, non Spiritum sanctum credentibus dedit: sicut et ipse de Salvatore dicit, Ego baptizo vos in aqua in poenitentiam, ipse autem vos baptizabit in Spiritu sancto (Matth. III, 11). Hoc est quod dicit: Per me remissio peccatorum, non tamen datur Spiritus sanctus, ut purificati filii dicantur; hoc enim Salvatori reservatum est, utpote Domino, ut filii Dei non fierent, nisi accepto a Filio Dei Spiritu sancto. Effectus ergo baptismi Joannis, quod tacite operabatur sine interrogatione, non tamen sine Salvatoris mentione, ut firmum esset quod agebat, Trinitatis est donum: quod dignatio Salvatoris ostendit, dans formam trium, nominum, quae primordio sub unius Dei nomine vel persona unum opus et indifferens operata sunt. Interpretatio ergo accessit ad baptismum Joannis cum significatione latentis dudum mysterii: accessit et amplius donum, ut baptizati accepto Spiritu sancto sint filii Dei. Amplificatum ergo est, non evacuatum.