QUAESTIO III

Quare Matthaeus Evangelium Christi describens dicit, Liber generationis Jesu Christi filii David (Matth. I, 1); cum prior sit Abraham?

Propterea sic coepit, ut prius de ipso diceret a promissione incarnationis ejus genealogiam describens, sicut dicit Apostolus, Quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem (Rom. IX, 5). Ideo dixit, Liber generationis; quia ex multis et diversis incarnatio Christi consistit, ut quia ex uno diversi esse coeperunt, de omnibus corpulentiam traheret. De Judaeis et Gentibus et de dignis et indignis: quia Ruth Moabitida fuit, et Bersabee ex moecha facta uxor est; ut omnium carnem ad se trahens, ad unitatem illos genuinam revocaret. Idcirco, Jesu Christi filii, ait, David, cum prior sit Abraham; quia specialiter Christus dicitur filius David, propter regnum: ut sicut Deus de Deo, ita et rex de rege ortum caperet juxta carnem. Sic enim dictum est ad David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11).