QUAESTIO XXXI

Sabbatum certe Lex est vel pars Legis; quomodo ergo non evacuata Lex est, dicente evangelista, Non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum (Joan. V, 18).

Solvit sane sabbatum Salvator, sed sine praejudicio dati sabbati. Dum enim sabbati jam tempus cessaret, Judaei autem sabbatum adhuc manere assererent, Salvator sabbatis operans, et infirmo lectum suum sabbatis portare praecipiens, secundum sensum Judaeorum sabbatum solvebat. Nam juxta veri fidem tale est si dicatur quod jam cessaverat, quale est si dicatur de aliquo qui expraefectus dicendus est, et injuriam passus fuerit, quia praefectura injuriam passa est. Non ergo sabbatum solutum est, sed homines qui impudenter sabbati auctoritatem vindicabant, delusi sunt, cum jam sabbato successisset nova Lex.