|
Si arbitrio proprio vivimus, cur Salvator,
Nemo, inquit, venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum:
et non discordans ab his Apostolus, Neque volentis, inquit, neque
currentis, sed miserentis est Dei? His utique perturbari videtur
arbitrium liberae voluntatis. Si enim nemo vadit, nisi tractus, non
erit illius delictum, qui non vadit quia non est tractus. Et si non
qui petit et currit, accipit, sed cui vult dat Deus, sine culpa erit
et crimine qui vult et non obtinet; et ad illum redundat crimen qui
petentem spernit.
Nullo genere ex his arbitrii causa poterit turbari. Etenim dicta ad
causam referas qua dicta sunt, etc.
|
|