QUAESTIO XXXIII

Quid est ut cum Salvator omnes prope verbo curasset, caeco tamen per lutum de sputo factum oculos reformarit (Joan. IX, 6, 7)?

Hoc Salvator ad confusionem illorum fecit, qui Creatorem accusant. Quando enim non aliter vitium accidens corpori emendavit quam Conditor fecit, auctorem operis hujus commendavit. Per id enim emendavit, quo erat conditum. Omne enim quod fit, si lapsum per id quod fuerat factum reformetur, rectum factum probabitur. Si enim Salvator per hoc se Deum testatur, quia damna et vitia corporis emendavit, quanto magis Deus est qui ipsius corporis inventor est?