|
Quid est quod Salvator ait, Ego sum janua; qui
ante me fuerunt, fures sunt et latrones (Joan. X, 7, 8)?
Quod dictum videtur Prophetas pulsare.
Quia nemo vadit ad Deum Patrem, nisi per fidem Christi, idcirco se
januam dicit Salvator regni coelorum. Si ergo januae verbis utitur,
quid opus erat ut de anterioribus diceret, Quotquot ante me fuerunt;
cum nulla quaestio de praeteritis verteretur; sed utique quasi praesens
janua de praesentibus quaereretur? De Judaeis enim dicit Salvator,
qui non per fidem, sed per justitiam Legis in regnum Dei se intrare
putabant. Ante Salvatorem enim venientes, id est ante illum
stantes, obtrectabant ei contradicentes, ut etiam alios a fide ejus
averterent. Unde fures et latrones appellati sunt. Nam eo tempore
haec dicta sunt, quo Pharisaei disceptabant cum illo qui erat ex caeco
illuminatus, cui Salvator oculos reddidit quos natura negaverat, quem
volebant a fide Salvatoris avertere, dicentes non per hunc posse,
quia sabbatum violat, sed per justitiam Legis intrari in regnum Dei.
Tunc Salvator: Ego sum, inquit, janua; per me si quis introibit,
pascua inveniet: si quis autem aliunde intrare voluerit, ille fur est
et latro. Quomodo hoc ad personam pertinet Prophetarum? Numquid
Prophetae contra Christi doctrinam per justitiam Legis sine fide
Deum promereri posse dicebant, qui Christum in carne venturum
scierunt? Hoc ergo de praesentibus dixit, ut quicumque ante ipsum
fuerunt, astantes vel sedentes, fures intelligantur et latrones.
Sevocantes enim illum qui fuerat caecus, volebant eum a fide
Salvatoris avertere, dicentes: Da honorem Deo; nos scimus quia hic
homo peccator est. Quos ille arguit, dicens: A saeculo nunquam fuit
auditum quod aperuerit quis oculos caeci nati: nisi hic esset a Deo,
non poterat facere quidquam (Id. IX, 24, 32, 33). De
hoc ergo, quia perseveravit in fide; et de illis qui dixerunt, Haec
verba non sunt daemonium habentis; numquid potest daemonium caecorum
oculos aperire? dixit Salvator, Sed non audierunt eos oves (Id.
X, 8, 9, 21): illos utique quos fures et latrones appellavit.
Nam quomodo non audierunt Prophetas oves, cum constet Scripturis
omnes bonos obedisse Prophetis, et malos pseudoprophetis?
|
|