QUAESTIO XXXV

Quid est ut admirabilem et incognitam virtutem facturus, Lazarum scilicet a mortuis resuscitaturus, fleret, aut locum ubi positus erat quasi ignarus quaereret (Joan. XI, 34, 35)?

Salvator Deus et homo est, ac per hoc duas vices egit semper: ut quia hominis affectus habet, ploret; sed quia et Deus erat, hunc quem flevit resuscitavit. A minimis ergo semper ad majora venitur, ut quia homo cernebatur, hoc reprobaret esse quod videbatur; Deum autem se operibus asserebat.