QUAESTIO XXXVI

Cum Salvator dicat, Ego pro eis rogo, quos mihi dedisti; non pro mundo rogo (Joan. XVII, 9); Joannes apostolus contra, Habemus, inquit, advocatum apud Patrem, deprecatorem pro peccatis nostris, et non solum pro nostris, sed pro universo mundo (I Joan. II, 1, 2): hoc contrarium videtur.

Quamvis non longe discrepet sensus, tamen aliud est quod dicit Salvator, et aliud quod affirmat apostolus Joannes. Nam Salvator rogat pro discipulis, ut a mali infestatione tuti praestentur: denique sic dicit: Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. Apostolus autem Joannes aliud genus precationis inducit: ait namque: Habemus advocatum, qui postulat pro peccatis nostris, et totius mundi. Pro Christianis ergo duplici genere postulatur; quia et pro peccatis illorum oratur, et ut tuti a diaboli infestatione praestentur. Pro his autem qui non credunt, haec sola deprecatio est, ut cum pro peccatis suis et perfidia plecti mererentur, bonitas et patientia exspectet illos, si forte velint corrigi. Non enim postulatur ut ignoscantur illis peccata diffidentibus, sed ut dilationem accipiant longam, ut si se emendaverint, dimittantur illis delicta. Hoc ergo postulat pro illis Salvator, quod diximus.