QUAESTIO XXXVII

Quid est ut Salvator dicat Mariae volenti se tangere causa gaudii, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem (Joan. XX, 1-17); cum legatur a caeteris mulieribus et tactus et adoratus?

Indignantis verba sunt dicentis, Noli me tangere. Quamvis enim desideraret Salvatorem, aliis tamen resurrectionem ejus credentibus, haec ad monumentum stabat plorans, quam jam gaudere oportuerat. Audierat enim a Joanne et Petro apostolis resurrexisse Dominum. Sic enim habes: Et vidit linteamina et sudarium in unum locum, et credidit: nondum enim sciebat Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Sed Maria quia non illum videbat resurrexisse, non credebat. Nimius enim amor dubitare illam faciebat. Denique quos diligimus, si incommodum patiantur, non eos evadere credimus: quos autem odimus, si jam prope mortem sint, incredulum nobis est. Mariae ergo, quoniam obstupuerat et moerorem patiebatur per amorem, quam oportuerat sequi discipulorum fidem, primum se ostendit Dominus, ut desineret a moerore, non tamen sine indignatione. Hinc audit, Noli me tangere: hoc est, Carnalem sensum quaeris; abstine te, et spiritualia sequere quae non videntur. Nondum enim, inquit, ascendi ad Patrem. Tale est hoc, quale illud beati Joannis Baptistae mittentis discipulos suos ad Jesum, et dicentis: Ite, dicite, Joannes Baptista misit nos ad te, dicens, Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Luc. VII, 19, 20)? Sub sua persona, discipulorum suorum agit causam. Nec enim Joannes dubitabat, qui dixerat, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29): sed ut discipulis suis satisfaceret, mittit illos suis verbis, ut Salvatoris ore firmaret quod ipse de illo docebat, ut post excessum suum sine dubitatione aliqua discipuli sui Christum sequerentur. Ita et Salvator in se Mariam arguit, dicens, Nondum ascendi ad Patrem: id est, Adhuc cor tuum humi pressum est, quae si non vides, non credis. Si enim ad Deum cor elevasset, resurrexisse Dominum cum discipulis credidisset.