|
Quid est, ut generationes omnes in tres partes divideret
supradictus Matthaeus apostolus (Matth. I, 17).
Causae faciunt divisiones et tempora. Idcirco ab Abraham usque ad
David distinxit. Prima enim pars causae ab Abraham usque ad David
est; quia Abraham pater fidei est, et David pater regni. Saül
enim indignus effectus, seipsum regno privavit. A David vero usque
ad transmigrationem alia pars causae, in qua regnum amiserunt facti
reprobi Judaei. Post transmigrationem autem Babylonis usque ad
Christum tertia pars lamentationis et miseriae, captivitatis et
dispersionis illorum: quia quamvis post transmigrationem Babylonis et
septuaginta annorum tempus, quando a Cyro dimissi reversi sunt ad
sua, nunquam tamen causam vel requiem habuerunt. Neque enim postea
Judaea regnare potuit, sed solliciti semper et pervagantes fuerunt.
Nam utique tempore nativitatis Christi captivi fuerunt, dicentes:
Nos, non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 15). Hac
ergo causa Matthaeus tres gradus fecit generationis, ut etiam
meritorum et causarum mutationes ostenderet a promissione facta usque ad
Christum, anni autem tempora usque ad finem in unam gratiam
permanere.
|
|