|
Cum Salvatorem natum profiteamur, quid est ut
Apostolus factum eum dicat ex semine David (Rom. I, 3); cum
aliud sit fieri, aliud nasci?
Quanquam hoc loco possit factura nativitatis intelligi: factura enim a
generatione distat quidem; sed in aliis causis non ubi carnis et
corporis vertitur ratio: Apostolus tamen non sine causa taliter verbis
locutus est; quia et in alio loco, Factum, inquit, ex muliere
(Galat. IV, 4). Aliquid ergo significavit hoc dicto. Quoniam
enim non humano semine concreta caro Domini est in utero Virginis, et
corpus effecta, sed effectu et virtute sancti Spiritus; ideo sic
locutus est Apostolus. Aliud est enim semine admixto sanguinem
coagulare, et generare, et aliud non permixtione, sed virtute
procreare. Ideo factum potius dixit quam genitum.
|
|