|
Apostolus Legem datam a Moyse, et sanctam, et
justam, et bonam, et spiritualem appellat (Rom. VII, 12,
14). Alibi dicit, Lex enim iram operatur; et, Ubi non est
Lex, nec praevaricatio (Id. IV, 15). Sine enim his esse,
securitas est.
Ipse dicta conferens, satis tibi debueras facere. Nam sic solent
dubii facere quaestiones, ut unius dicta, quae fas non est
reprehendere, pugnantia et inimica quaerantur. Si enim Apostolus
Legem sanctam, et justam, et bonam, et spiritualem vocat, vir omni
laude praecipuus, et undique veritate munitus; sufficeret hoc ad
fidem, et de hoc quod videtur in verbis contrarium, sine obstinatione
et invidentia quaerendum erat. Propositio enim haec impunitatem
peccandi vult. Nam Apostolus utique cum legem fidei pro temporis
merito et gratia praeferret apud Romanos, qui sub fide Christi in
Legem fuerant inducti. In legem dico, non eam quae naturalis est:
nam utique in legem erant Romani, quam de Athenis decemviri missi,
et post alii duo attulerunt, quae in duabus tabulis scripta est, quae
in Capitolio obrutae sunt; sed eam quae factorum appellatur, ut
circumciderentur, sabbatum observarent et neomenias, discernerent
escas, circa mundanda vasa essent solliciti, et caetera quae
continentur in Lege hujusmodi. Hanc ergo Legem dicit iram operari:
propterea enim irato Deo addita sunt haec, ut oneri essent perfidiae
Judaeorum. De tantis enim necesse est ut aliquid praetereat. Unde
apostolus Petrus: Quid, inquit, imponitis jugum super cervicem
fratrum, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare (Act.
XV, 10)? Denique dicit Deus per Jeremiam prophetam: Dedi
illis praecepta non bona (Ezech. XX, 25). Post enim
offensiones multas et tentationes in Deum et contumelias factas Moysi
et detractiones de Deo, haec data sunt, quae observarent, ut
premeretur dura cervix eorum, et quocumque se converterent, Legem
haberent, ut nullum eis esset refrigerium. Ut ergo ab hac illos Lege
tolleret Apostolus, Ubi, ait, non est Lex, nec praevaricatio: ut
securi per compendium possint Deo servire spiritualiter. Quia,
inquit, legem Judaeorum servantes, necesse est ut praevaricetis.
Tanta enim sunt praecepta, quae impleri impossibile est. Nam quomodo
de ista lege diceret, quae naturalis est? Nam Moyses ideo scripsit,
ut auctoritatem illius firmaret, non quia ante non erat, cum legamus
vindicatum esse ante Moysen; sed ut exponeret Romanis non debere
vivere jam sub Lege, quos sub Lege agere expediebat. Nec aliter
enim possent servare justitiam. Denique dicit ad eos: Vis non timere
potestatem? Bonum fac; et, Qui contemnunt, ipsi sibi damnationem
acquirunt (Rom. XIII, 3, 2). Spiritualem ergo hanc legem
dicit, quam et sanctam, et justam, et bonam ostendit. Haec est quam
naturalem diximus, quae prohibet peccare: dux est enim bonae vitae.
Huic addita Lex fidei perfectum hominem facit. Nam quia communi
nomine nuncupatur lex haec quam naturalem dixi, et illa quae factorum
lex dicitur, contra Legem loqui videtur Apostolus. Sed ne hanc
exinanire videretur, sine qua vita haec gubernari non potest, dicit,
Scimus quia Lex spiritualis est: ut illam quam exinanit, lex
sabbati, et circumcisionis, et escarum, et neomeniarum sciretur.
Illa enim idcirco spiritualis dicitur, quia omnia punit peccata.
|
|