|
Qua ratione sapientia carnis inimica est Deo; vel
quae est ipsa sapientia quae legi Dei non est subjecta (Rom.
VIII, 7)?
Non discrepat sensu quaestio haec a superiore. Nam carnem dicendo,
quid significet declaratum est; unde quae sit ejus sapientia, facile
possit dignosci. Diximus ergo elementa omnia carnem appellari, id est
visibilium substantias: quorum ratio talis est, ut nihil aestiment
posse fieri sine commixtione spirituali et simplici, potentiae rationem
horrentes ac fatuam judicantes. Hi enim qui de spiritualibus
diffidentes, carnalia sequuntur, nihil aliud sapiunt ac putant verum,
quam ratio continet elementorum: ut neque virginem peperisse, neque
carnis credant resurrectionem; quia hoc ratio carnis, id est
elementorum, non recipit. Omnia enim quae gignuntur in tempore,
permixtione operante generantur: et emortua et resoluta corpora non
posse rursus reddi ad vitam, quia unumquodque elementum permixtione
discreta revertitur in propriam naturam. His modis inflati, negant
futurum vel factum quod credimus: ac per hoc asseveratio illorum
inimica est Deo, dum stultum et inane putat quod fecit et facturum se
promisit Deus.
|
|