|
Quem spiritum Apostolus salvandum asserit, cum
dicit, Tradidi hujusmodi hominem satanae in interitum carnis, etc.
(I Cor. V, 5)?
Interitus carnis est, cum quis voluptatibus et desideriis carnalibus
deditus, gehennam sibi procurat: interitum enim ex opere carnis
acquirit. Ex his enim totus fit carnalis, quia sicut secundum legem
vivens totus homo spiritualis efficitur, ut etiam caro hoc dicatur quod
anima: ita si secundum desiderium mundi et voluptates libidinum vivat;
totus homo fit caro, proficiens in interitum carnis; id est, ut sicut
caro, propterea quod fluxa et corruptibilis et mortalis est, amissa
anima deformatur carens figura, defluit in interitum; interit enim cum
vigorem omnium membrorum amittit: sic et anima de tali corpore
deformata est, cujus vigore despecta erat in poena cum carne, in qua
se vitiis maculavit. Ut nullus profectus sit carni per animam; sed
interitum habeat anima per carnem, quia non corpus gubernavit,
spiritualiter, cum regina data sit carni, sed ipsa docet opera
carnalia. Talem igitur hominem cum Ecclesia abjecit, spiritum habet
salvum, sanctum scilicet, qui Ecclesiae curator est: quia si passi
fuerint talem inter se habere qui uxorem patris polluit libidine, ut
lege eum possint compellere, ne contaminet omnes, et Spiritus sanctus
recedat ab Ecclesia propter pollutum; non habebit salvum spiritum
Ecclesia. Quod enim amittitur, non est salvum, et in die Domini
nudi ab spiritu inventi, inter filios Dei computari non poterunt.
Spiritus etenim testimonium perhibet quod sumus filii Dei (Rom.
VIII, 16). Haec Apostolus ad plebem loquitur, quia adhuc
episcopi Ecclesiis non erant locis omnibus ordinati. Ideo plebem
jubet hoc facere quod facturus esset si illic creatus fuisset
episcopus, ut conspirantes in unum, ejicerent illum de coetu suo, ne
consentire viderentur operibus ejus. Quia qui non arguit eum quem
potest, sed recipit quasi non errantem, delinquendi illi fomitem
praestat, qua causa contaminatur et ipse fugans a se Spiritum
sanctum. Ad Thessalonicenses namque simili modo inter caetera dicit:
Integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu
Domini nostri servetur (I Thess. V, 23). Ipse idem sensus
est: hoc est enim salvum esse, quod integrum. Nam dicit rex ad
Danielem, Salvane sunt signa Daniel? et ille respondit, Salva,
rex (Dan. XIV, 16); id est, integra: ut nobis sit integer
spiritus, cum non nos deserit. Quos enim spiritus deserit, jam non
erunt integri in causa regenerationis; quia non habent eum, per quem
filii Dei vocabantur. Nec hoc est contrarium, si Spiritum sanctum
dicamus, nobis peccantibus nos deserere, et integrum non esse. Ideo
enim integer non est, dum nos deserit qui dux et rector noster erat;
quia si caput nostrum est, et nos membra ejus. Cum autem adversum
aliquid facimus, non ille nos, sed nos illum videmur deserere: et
tunc ille videtur integer non esse, cum nos amittit. Hoc enim verum
ac manifestum est, quia non ille se a nobis avertit, sed nos ab illo
cum peccamus. Et ad Colossenses inter caetera ait: Ex quo omne
corpus subministratum et productum crescit in incrementum Domini
(Coloss. II, 19). Quod juxta sonum verborum si accipiamus,
non convenit: nec enim Deus aliquid dehabet, ut crementum faciat per
nos. Sed nos dum revertimur ad auctorem vitae nostrae, et confitemur
illum, acquirens nos ad salutem, crementum facit in nobis divinitas:
ideo in eis qui ab eo recedunt, detrimentum est. Hoc est ergo
integrum non esse, quod est et detrimentum facere.
|
|