|
Quare cum quadraginta et una sint generationes,
Evangelista quadraginta duas numerasse videtur (Matth. I, 17)?
Ter enim quatuordecim, qui faciunt, nisi quadraginta duo?
Secundum numerum, quadraginta et una generationes numerantur; juxta
rationem autem, quadraginta duae probantur. Jechonias autem in
transmigratione genitus, id est rex factus, sicut continetur in
Paralipomenon, finem fecit secundae parti: et quia post
transmigrationem remansit in regno permittente rege Nabuchodonosor, ab
ipso incipit tertia pars, quae venit usque ad Christum. Ideoque bis
computatur, ut et concludat secundam partem, et initiet tertiam
Jechonias. Sic enim habet: Et post transmigrationem Babylonis,
Jechonias genuit Salathiel (Matth. I, 12). Usque ad istum
autem Salathiel regnaverunt qui sunt ex Juda, scilicet quorum ex
radice nascitur Joseph. Nam Jechonias primum filium habuit Assur
nomine. Sed quoniam Joseph per radicem Salathiel originem trahit,
praetermisso Assur Salathiel Jechoniae patri suo subjunctus est, ut
veniretur ad Joseph, cui erat desponsata virgo Maria. Nam et post
Josiam Jechonias sequitur. Sed quia per Joachim patrem Jechoniae
venitur ad Joseph, praetermisso eo, id est Joachim, Jechoniam
posuit, ut numerum quatuordecim generationum non egrederetur, et quia
post Jechoniam Salathiel et filius ejus per quem oritur Joseph.
|
|