QUAESTIO L

Cum multa peccata in corpus admitti videantur: omnis enim qui sibi ex quacumque parte corporis vim intulerit, in corpus utique suum peccat; est enim qui se abscidit, est qui laqueo vitam finivit, est qui ferrum in se injecit: quare Apostolus, Omne, inquit, peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (I Cor. VI, 18).

Imperitum putas fuisse Apostolum, aut vim dicti explanari desideras? Nam Apostolus corpus dicens, non singularem hominem significavit, sed simul comprehendit et feminam; quia portio viri est mulier. Nam omnia supra dicta facinora, quae violenter in se unusquisque admittit, non totum maculant corpus; singularis enim peccat, ac per hoc solus fit reus. In fornicatione autem totum polluitur corpus; quia consensus contaminationis et virum tenet et feminam: ideo grave delictum esse fornicationem. Pessime enim peccatur, cum quis facinori suo socium quaerit ad perditionem. Si enim ut bene vivens etiam pro eo praemium accipiet, quem lucrum fecit; et malus non tantum in se, sed et in illo fit reus, quem participem voluit habere damnationis: quanto magis qui fornicatur, quem constat uno delicto seipsum bis quodammodo contaminare? Si enim in carnem, quae ex se est peccat, bis utique seipsum adulterat. Si quis autem quaestionem hanc transfigurare se putat, ut aut ad Ecclesiam, aut ad corpus Christi dictum hoc aptet, non stabit. Improprie enim dicetur, et Novatiano erit similis, qui ut causam furoris sui astruat, pronuntiat eum qui fornicatur, non in corpus suum peccare, sed in Christi, quia Christiani membra et corpus Christi sunt; ut fornicatio hoc sit quod sacrilegium; ut talis in Christum dicatur peccare, sicut qui negat Christum. Quod quidem infirmum est et fragile: quia ex quavis parte haeret in laqueum, et non evadit. Si enim qui fornicatur, in corpus Christi peccat, caetera peccata non erunt in Christum admissa: ut si christianus fratrem occidat, aut sacrificet idolis, vel aliud genus peccati admittat; quia omne peccatum extra corpus est, excepta fornicatione. Si autem omne peccatum non est extra corpus, sed quodcumque fuerit, in Christum admittitur; qui furatur, aut qui perjurat, et qui mentitur, aut qui percutit fratrem, aut aliud tale admittit, in Christum vel in Spiritum sanctum dicitur peccare, quod valde absurdum est: et tamen Apostolus Ecclesiae membra corpus Christi appellat, ita ut nos invicem simus membra. Quomodo ergo qui fornicatur, in suum corpus peccat, et non magis in Christi? quia secundum Ecclesiae mysterium non nostrum corpus dicimur, sed Christi; et hoc longe a causa est, quia qui fornicatur, ideo in corpus suum peccat, quoniam totus Adam contaminatur.