|
Cur Apostolus omnibus omnia se factum dixit (I Cor.
IX, 22): quod factum adulatoris videtur et hypocritae?
Adulator ille est qui ideo dat consensum, ne offendat eum quem optat
habere propitium. Qui enim propter scandalum aliquid facit, quod non
quidem periculosum, sed superfluum sit, saluti studet illius quem
scandalum pati non vult. Cum Paulus apostolus circumcidit Timotheum
propter Judaeos, et purificatus intravit in templum, talem se utique
praestitit, ne illi qui aemuli erant traditionis paternae scandalum
passi aut occiderent illum, aut religionem nostram sibi inimicam
putarent. Minus ergo admittere voluit, ut plus possit lucrari.
Graviter enim potuerat peccare, si non ut Judaeum se fecisset in
templum ire ad orandum: subjecit ergo se, ut illis prodesset. His
autem qui sub Lege erant, id est, Samaritanis, hac ratione,
consensit, qua constat illos, libros Moysi recte confiteri esse a
Deo, et circumcisionem et sabbata a Deo data. Ex his autem
ostendebat illis Christum quem sperabant, hunc esse quem praedicabat.
Sic enim habes dicente Samaritide ad Dominum, Scio quia Messias
venit: cum ergo venerit, ille annuntiabit nobis omnia (Joan. IV,
25). Juxta ergo hunc sensum persequebatur verba librorum Moysi,
qui dixit, Quia Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de
fratribus vestris (Deut. XVIII, 15). His autem qui sine
Lege erant, ex hac parte assensit, quia mundum dicunt factum a Deo,
et hominum genus. Ait enim: Sicut quidam ex vobis dixerunt, Hujus
etenim genus sumus (Act. XVII, 28). Sic ergo factus est
omnibus omnia, ut saluti eorum proficeret.
|
|