QUAESTIO LIII

Quid est quod dicit Apostolus, Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3)? Ergo Photinus, qui negat Christum Deum, potest Dominum nostrum Jesum Christum in Spiritu sancto fateri? et Marcion et Manichaeus, qui negant Christum in carne venisse, hi in Spiritu sancto possunt dicere Dominum Jesum Christum; vel meretrices et spurci: cum Spiritus sanctus non habitet in corpore subdito peccatis, et in malevolam animam non intret sapientia (Sap. I, 4)?

Veritas non ex persona probatur, vel improbatur: quidquid enim bene et verum dicitur, sine dubio in Spiritu sancto dicitur. Non ergo si quis in aliis reus est, et in hoc illi praescribi debet, quod verum loquitur. Nec illi tamen praescribitur, sed Christo Domino contradicitur. Qui enim negat istum verum dicere, Christo injuriam facit. Si autem verum dicitur, negeturque quod verum est in Spiritu sancto dici, quod et Christus admittit (nemo enim bonorum vera de se dicentem arguit: nec enim ex revelatione ediscitur, quod per traditionem discitur); nemo verum dicens poterit improbari.