QUAESTIO LIV

Apostolus dicit Christum pro omnibus mortuum esse: sic enim ait, Ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 14, 15). Ipse vero Dominus ait, Venit Filius hominis dare animam suam redemptionem pro multis (Matth. XX, 28). Hoc modo contrarium.

Verba quidem diversa sunt, sed unus est sensus; quomodo iterum verba eadem diversum habent sensum, utputa, Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23); et, Lex, ait, non est ex fide (Galat. III, 12), nec tamen peccatum est. Hos ergo quos multos dixit Salvator, ipsos Apostolus omnes significavit. Multi enim sunt, quia maxima pars ex omni populo et gente creditura est Salvatori. Istos Apostolus credentes omnes nuncupavit. Sic enim inter caetera ait, Pro omnibus mortuus est; his utique qui crediderunt et credituri sunt. Est etiam et pro ipsis mortuus, qui credere nolunt: sed dum illi beneficium non recipiunt, nolunt pro se mortuum esse Christum; ac per hoc non videtur mortuus pro his, quibus nihil profuit, sed magis obfuit. Pro his autem rite mortuus dicitur, quibus acquisita victoria est, qui intelligentes mysterium, Deo gratias referunt, per Christum Dominum nostrum.