|
Cur apostolus Paulus Petrum coapostolum suum
reprehendit, quod timens eos qui erant ex circumcisione, subtrahebat
se a Gentilibus (Galat. II, 11, 14), cum et ipse timens
eos qui erant ex circumcisione, accipiens circumcidit Timotheum, quod
fieri prohibebat (Act. XVI, 3)? et ipse ergo reprehendendus
est?
Incredibile est tantum apostolum in eo alterum reprehendisse, in quo
se sciret succubuisse. Hoc a tam magno viro factum, non est fas
credere; quia iis competit qui carnaliter vivunt. Caret itaque
apostoli Pauli factum reprehensione. Cum enim praedicaret non
circumcidi, volens autem Timotheum secum assumere, qui cum esset
natus matre Judaea, patre autem Graeco, et hoc Judaeis esset
scandalum, ut ex Judaea natum incircumcisum assumeret; tunc
subjectioni se submisit ad horam, et accipiens circumcidit eum. Rem
ergo superfluam fecit, permittente eo qui passus est. Quia enim erat
ex matre Judaea, eruditus ab infantia in synagoga litteris sacris, id
est voluminibus Hebraeorum, permisit circumcidi se, ut Judaeis
scandalum tolleret, quia zelum habebant generis sui. Denique cum
Titus, inquit, esset Graecus, non est compulsus circumcidi
(Galat. II, 3). Timotheum autem, quia de matre Judaea erat,
sicut dixi, non sunt passi Judaei assumi inter doctores
incircumcisum. Ad hoc illum assumpsit Apostolus, ut eum episcopum
ordinaret, sicut fecit. Eruditus enim propheticis Litteris, ad
asserendum Christum idoneus magister inventus est. Apostolus enim
Petrus non esset reprehensus, si se more Judaeorum a Gentilibus
segregasset, ne illis scandalo esset. Sed hoc reprehensum est in
apostolo Petro, quod cum ante Graecis credentibus gentiliter
viveret, advenientibus ab Jacobo Judaeis, timore subjectus ex
Gentilibus credentibus judaizare debere docebat. Hinc audit, Si
tu, cum sis Judaeus, gentiliter vivis, quomodo cogis Gentes
judaizare? Dubitari enim fecerat de evangelica disciplina: quod
crimen est, dum quae aedificaverat, destruebat. Ideo simulationem
hanc vocat apostolus Paulus, quem constat si circumcidisset Timotheum,
ut non taceret rem se superfluam propter illorum scandalum facere,
et ideo se cedere, propter quod matrem haberet Judaeam: nec enim
Judaei insisterent, nisi inventa occasione matris Judaeae, quia hoc
minime possent improbare Gentilibus, nec habere facile de his
scandalum, qui non essent de genere Israel. Non ergo simulatione hoc
fecit, sed violentia. Supra dicta enim causa simulationem habuit non
minimam. Nam multi reprehensi sunt in hac causa, ita ut aliqui
Judaeorum et Barnabas consentirent huic simulationi.
|
|