QUAESTIO LVI |
Apostolus ait, Nos natura Judaei. De Judaeis ergo Judaeos nasci ostendit. Denique in eremo qui nati sunt, non circumcisi Judaei erant. Non ergo circumcisio Judaeum facit, sed nativitas sub Dei creatoris devotione progenita. Si ergo de Judaeis Judaei nascuntur, et de Paganis Pagani nascuntur; etiam de Christianis Christiani nascuntur.Non omne quod nascitur, hoc est quod unde nascitur. Nam et aurum de terra nascitur, etc. |