QUAESTIO LVII

Quid opus erat ut Galatas arguens Apostolus hoc interponeret. Galatis enim post Evangelium ad Legem confugientibus inter caetera ait, Mediator autem unius non est, Deus autem unus est (Galat. III, 20): quasi Galatae unum Deum negarent. Quippe cum hac ratione inducti in Lege, ut unum Deum et singularem crederent: Christum autem ministrum tantum ex praedestinatione venisse ad dispensandum donum gratiae Dei.

Manifestum est sic inductos Galatas in Legem fuisse ut et Christum profiterentur, sed non sicut dignum est, sed more Photini; ut quia unum Deum Lex praedicat, contra Legem sit si Christus Deus dicatur. Hoc commentum Judaeorum est, qui magnalibus virtutum victi crediderunt post crucem Christi, ita ut profitentes Christum, Legem tamen servarent, quasi non esset omnis spes in Christo ponenda. Hi sunt quos Apostolus falsos fratres appellat (Id. II, 4, et II Cor. XI, 26). Isti ergo post Apostolorum traditionem, Galatarum sensum corruperant, ita ut Judaeos eos facerent sub nomine Salvatoris. Hinc Apostolus Christum dicit venisse arbitrum circumcisionis et praeputii, sicut dicit ad Ephesios: In uno novo homine faciens pacem (Ephes. II, 15). Si ergo arbiter venit Christus, arbiter autem sic facit pacem inter duos, ut novam regulam ponat, auferens ambobus professiones, reconciliat eos, ut ejus sententiam secuti, amittant discordiam pristinam. Judaeo enim circumcisionem vindicante, et Gentili praeputium, discordia fit. Cum vero hoc ambobus aufertur, fit pax. Si igitur sic se haec habent, quomodo vos, inquit, Galatae Judaei facti, Christi arbitrium corrumpitis? Ideo dixit illis: Evacuati estis a Christo. Jus enim reconciliationis quod inter eos constituerat spernentes, ad pristinum Judaeorum sensum conversi sunt, accusantes tam se quam reconciliatorem. Omne enim quod displicet, accusatur. Et quoniam haec res Galatas ad Legem converti coegerat, ut unum Deum sine mysterio faterentur, quasi Legi esset inimicum, si Christus Deus diceretur; dicit, Arbiter, hoc est, mediator, unius non est, sed duorum utique: vos autem conversi ad Legem, arbitrum recusastis, Deus tamen unus est. Quo dicto non sic se Christum Deum praedicare testatur, ut alterum Deum faceret, aut duos profiteretur, sed unum esse Deum, sicut et in Lege dictum est. Quia Christus cum de Deo Deus praedicatur, non ad alterum proficit Deum: quia quod de Deo est, non se permittit alterum Deum dici. Sive enim Deus, sive quod de Deo est, unus est Deus. Nihil enim utique distat inter Deum, et quod de Deo est. Est enim alter. Ipse enim alter, propter personam, qua Filius nuncupatur: ipse vero idem, propter unitatem substantiae. Ne reprehensibile videatur quia personam dixi, solent enim hoc quidam abnuere; sed Apostolum sequamur qui ait: Nam quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi (II Cor. II, 10).