QUAESTIO LVIII |
Si per Christum salus, et vera et perfecta cognitio, cur non ante venit, ut anteriores nostri qui in ignorantia fuerunt addiscerent veritatem? Denique post adventum Christi multi salvi facti sunt magis quam prius: unde si ante venisset, multo plures salvati fuissent. Si ergo ita est, reprehensibile videtur.Si ei cui necessitas imminet, ante subveniatur, erit quidem gratus, non valde tamen poterit scire quid sibi praestitum est, etc. |