|
Quando Apostolus Galatis dicit, quos sic reprehendit et
arguit per totam Epistolam, Estote sicut et ego, quia ego sicut vos
(Galat. IV, 12): si ergo talem se praestitit quales illi
erant, superfluum fuit dicere, Estote sicut et ego. An forte in
quibusdam imitator illorum esse coeperat, et in aliquibus vult illos
sui similes existere?
Quid illorum poterat imitari Apostolus ? aut quid illi deerat
magistro gentium? Sed hortatur illos ut imitatores ejus sint: et
quoniam non est impossibile, sic reprobat, cum dicit, Quia hoc sum
quod vos: homines enim estis, sicut et ego; ideo facite quod facio
ego. Potest et ad illud referri, ut quoniam omnibus se omnia factum
dicit per assensum in quibus a vero non discrepabant, maxime Gentiles
(I Cor. IX, 22). Nec enim fuit aliquid eorum, quid jam
fieri minime oportebat, prius autem recte factum erat, ut
circumcisio, sabbatorum observatio, neomeniarum, escarum. Sed si
quid gentium probavit, non cessare jam debere ostendit. Mundum enim
dicunt a Deo et hominibus fabricatum: hoc semper stat. Si ergo in
his consentiens illis factus est sicut et illi, hortatur illos ut
simili modo et hi fiant sicut et ille est, consentientes doctrinae
ejus.
|
|