QUAESTIO LXI

Quomodo liberi sumus arbitrii ac voluntatis, cum dicat Apostolus, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus vero adversus carnem, ut non quae vultis, ea faciatis (Galat. V, 17)? Et si caro adversus spiritum concupiscit, mala est. Spiritus enim bona suggerit.

Carnem non substantiam carnis hoc loco intelligas, sed actus malos et perfidiam significata in carne. Per id enim quod omnis error ex visibilibus et mundanis, caro autem cognata eorum est; ex elementis enim constat; omnem errorem carnem appellat: non solum adulteria, fornicationes et luxuriam, opera dicit carnis, sed et idololatriam, et maleficia, et blasphemias, et talia. Numquid caro ad blasphemiam cogit aut idololatriam ? Nonne haec animae vitia sunt, dum consentit errori? Recte autem agentibus dicit quod non sint in carne, sed in spiritu. Et utique ad hoc in corpore sunt. Qui ergo bene ambulat, nec diffidit de spe fidelium, in carne positus, non esse dicitur in carne: male autem vivens et blasphemus, in carne dicitur esse, et caro; quia quomodo bene agentes spirituales sunt cum ipsa carne, sic male viventes carnales sunt cum ipsa anima. Hoc enim nuncupatur quod dicit. Hic itaque error, quem carnem appellat, concupiscit adversus spiritum, id est suggerit mala contra eumdem spiritum, qui est lex Dei. Ad duas enim leges inducit, Dei et diaboli. Unde spiritum dicit, propterea quod lex Dei spiritualis est, contra carnem, hoc est contra vitia repugnare, ut hominem conservet Deo: lex autem diaboli, qui est error, contradicit per oblectamenta luxuriae, et mundana dulcedine. His ergo repugnantibus medius homo est, qui cum consentit spiritui, non vult caro: cum autem manum dat carni, spernit spiritum, id est legem Dei contemnit. Consentientem ergo carni, spiritus revocat ne faciat quod vult: assentientem autem spiritui, caro sollicitat ne faciat quod putat utile. Sed spiritus recte et providenter contradicit et revocat, ut eripiat hominem a consiliis satanae. Caro autem quae est lex adversa, idcirco sollicitat, et spiritui legis resistit, ut per fallaciam decipiat. Ideo ergo haec Apostolus publicat, ut ostendat arbitrio humano cui rei voluntatem suam committat, non ut arbitrium libertatis exinaniat, sed docet arbitrium cui rei se conjungat. Si autem non est voluntatis arbitrium, neque lex diaboli quae est caro, neque lex Dei quae est spiritus, invicem sibi adversando hominem consiliis sollicitarent. Qui enim sollicitat, suadet: qui autem suadet, non vim infert, sed circumvenit: qui circumvenitur, fallaciis quibusdam voluntas illi mutatur. Si autem non esset liberum arbitrium, nolens homo traheretur ad ea quae non vult.