|
Si in Christo omnes thesauri sapientiae et scientiae
sunt absconditi (Coloss. II, 3), quomodo idem Salvator de die
et hora futuri judicii dicit se nescire (Marc. XIII, 32)?
Si autem sciat, et dicit se nescire, videtur mentiri.
Dictum hoc duplicem continet sensum. In Christo enim omnes thesauros
sapientiae et scientiae sic dicit absconditos, ut qui habet Christum,
pro omni sapientia et scientia illi cedat : ut scire Christum totum
sit scire, et omnem sapientiam comprehendisse, sicut dicitur ad
Colossenses, Nemo vos circumveniat per philosophiam et inanem
seductionem, secundum elementa hujus mundi, et non secundum
Christum: quia in Christo inhabitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter: Hoc est, nihil indigere ad salutem, eum qui credit in
Christum, sed illi hoc abundare; quia plenitudo divinitatis in fide
ejus est. Et iterum in eadem Epistola inter caetera ait: Nemo vos
seducat in humiliationem cordis, et in superstitione Angelorum, quae
videt extollens se, frustra inflatus mente carnis suae, et non tenens
caput ex quo omne corpus subministratum et productum crescit in
incrementum Dei (Coloss. II, 8, 9, 18, 19). Si itaque
credentes in Christum, caput totius principatus et potestatis
venerantur, nullius indigent, sed totum quod ad salutem opus est
habent; nihil illis oberit inferiora quae ad salutem nihil conferunt
nescire, quando id quod necessarium est norunt. Hujusmodi ergo totum
scire, dicendi sunt, qui hoc sciunt, quod illis proficiat ad
salutem. Est etiam illud, quia in Salvatore omnes thesauri
sapientiae et scientiae sunt absconditi. Omnia enim sacramenta
Paterna ipsi sunt cognita; et omnem creaturam ipse metitur; et nec
Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V,
22); et nemo scit quae sunt in Deo, nisi Spiritus Dei (I
Cor. II, 11), qui est et Christi. Quomodo ergo et diem et
horam futuri judicii nescire dicendus est, cujus Spiritus quae in Deo
sunt, novit, de quo dixit quia de ejus accepit (Joan. XVI,
14, 15)? Si ergo qui de ejus accepit novit quae futura sunt,
quomodo non sciet Christus qui misit Spiritum sanctum? Et potest
fieri ut judex nesciat diem futuri judicii? quippe cum omnia signa
dederit quando speretur. Forte etiam hos dicatur vere nescire, quibus
dicit: Amen dico vobis, quod nescio vos (Matth. XXV, 12).
Nec virgines stultas et improvidas dicetur scire, quia dixit etiam,
ipsis dicentibus, Domine, Domine, aperi nobis, Amen dico vobis,
quod nescio vos. Causa ergo est ut dicat se nescire quod scit.
Denique sic ait: Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester
venturus sit (Id. XXIV, 42). Ut ergo sollicitos nos et
vigilantes faceret, interrogatus nescire se dixit diem et horam futuri
judicii; sed ut nobis prodesset, negavit se scire quod scit.
Ignorantibus ergo nobis quid prosit nobis, scire omnino volumus quod
si scierimus, oberit nobis: Christus autem provisor salutis nostrae,
ne audiremus quod contra nos esset, dixit se nescire. Numquid si
alicui in dolore posito gladium poscenti se ut perimat, qui habet
respondeat se non habere, mendacii arguendus erit negans, quod si non
neget, sciat contrarium?
|
|