|
Quid est ut cum Apostoli omnes curas sibi oblatas
sanassent, propriis tamen infirmis medelam non dederint? Nam utique
Epaphroditus usque ad mortem non aegrotasset (Philipp. II,
27), si intercessio Apostoli fuisset audita. Quis enim dubitet
orasse hoc saepe Apostolum, et non impetrasse? Si enim auditus
fuisset, statim infirmitas fuisset adempta?
Signa et virtutes idcirco ab Apostolis factae sunt, ut infidelitas
cogeretur ad fidem, ut videntes facta quae hominibus impossibilia
sunt, Dei ex hoc esse praedicationem agnoscerent, et rationem esse in
fide, virtute probarent: ut quoniam verbis semper contradicitur,
testis virtus posita est, cui cum verba cedunt, rationem esse in fide
significat, quae verbis exprimi non potest. Inter fideles igitur non
jam signa et prodigia sunt necessaria, sed spes firma. Postquam enim
discitur vera esse quae promissa sunt, ad hoc se armat animus, ut
spretis praesentibus, futuris dignus existat, meritum sibi collocans
per laborem; hoc Salomone testante, qui ait, Fili, accedens ad
servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad
tentationem (Eccli. II, 1). Quoniam tentationibus proficit
homo, haec data sunt monita. Unde Apostolus: Per tribulationes,
inquit, oportet nos intrare in regnum Dei (Act. XIV, 21).
Hae tribulationum tentationes diversis modis accidunt, ut perseverans
animus in accepta fide possit coronari. Non solum enim in fide
tentatur homo, sed et in aegritudine, et in damno, et in
persecutione, et in morte charorum: ut si in his passionibus ad
auxilium daemoniorum non fuerit abductus, sine sanguinis pretio
mercetur martyrium. Non ergo ad dispendium Epaphroditi non impetravit
Apostolus quod petiit, sed ad profectum: quia et in sua causa, cum
postulasset, audivit, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in
infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9).
|
|