QUAESTIO LXIV

Petrus apostolus dicit, Christus mortuus est pro vobis (I Petr. II, 21). Paulus vero apostolus asserit quia et pro se mortuus est, Factus, inquit, obediens usque ad mortem; propter quod donavit illi Deus nomen quod est super omne nomen (Philipp. II, 8 et 9). Quod si ita est, imperfectus videbitur fuisse qui per opera sua fecit augmentum.

Filium Dei perfectum natum esse de Deo, nemo fidelium ambigit. Omnia enim divinitatis paternae accepit nascendo de Deo Patre. Tunc ergo accepit nomen, quod est super omne nomen, id est ut hoc dicatur quod Pater, Deus. Nam nihil apud eum futurum dicitur: omnia enim ante se habet. Ideo ad haec omnia creanda et restauranda natus est. Nam utique ordo et ratio hoc habet, ut paterno nomini omne genu flectatur. Hoc Pater donavit Filio propter ea quae erat acturus; donavit autem quando genuit. Sic enim illum genuit, ut in eodem honore esset, quo ipse Pater est.