|
Manifestum quia natus Salvator Dei Filius et
Christus appellatus est: cur ergo post baptismum accessit ad eum
tentator, dicens, Si Filius Dei es? etc. (Matth. IV, 3).
Sic natus Salvator ex Virgine est, ut et Christus esset et Filius
Dei, non factura, sed ortu. Adhuc autem in minori aetate potentiam
suam evacuans, hoc est a potestate sua dissimulans, impudentiam
diaboli non provocavit. Baptizatus autem descendente in se Spiritu
sancto, cum apparuisset hominibus testimonio Dei Patris, aemulatione
zeli ductus est inimicus ad injuriam, videns hoc factum sibi obesse:
intellexit enim ordinationem baptismatis ad salutem hominum procuratam.
Ideoque accedit ad Salvatorem hujus rei principem, non ut approbet,
sed ut locum inveniat evertendi. Tentatio enim aliquando ad
probationem fit, aliquando sub dolo ad subversionem. Arbitratus est
enim quasi Salvatori elicuisset secundum dolum voluntatis suae
responsum, ut regnum suum totum haberet securus, quod duce Salvatoris
doctrinae subjecto, nemo mortem ejus evaderet.
|
|