|
Utquid Salvator post baptismum quadraginta diebus
jejunavit, postea esuriit (Matth. IV, 2)? Qui enim
quadraginta diebus jejunavit, potuit jam non esurire.
Scriptum est, Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et
timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1).
Ideoque Salvator ut formam nobis daret, jejunavit; ut simili modo
nos quoque jejuniis insistentes, omnem motum diaboli contra nos
oppositum, Dei auxilio superemus, scientes exemplo Salvatoris tunc
magis insidias adversarii cavendas, cum ad Dei timorem accedimus.
Dolet enim quod recesserimus ab illo: ideo plus saevit adversum nos.
Hoc nobis gessit Salvator, non sibi. Similiter et quod esuriit,
non sua causa, sed nostra est. Jejuniis enim cum superatae fuissent
tentationes diaboli, quae ideo scriptae non sunt, quia ad profectum
doctrinae non pertinent; postea, id est, post quadraginta dies
permisit, ut (quod hominis erat) pateretur famem; ut videns
diabolus, qui jam fuerat superatus, infirmitatem in eo famis,
incitaretur rursum ad tentandum, videns hominem esse a quo vincebatur.
Hoc enim fuit mysterium Salvatoris, ut quia homini victo insultabat
et dominabatur, ab homine vinceretur, ut Dei virtus homini victoriam
acquireret: et sic magis vilis effectus est satanas, cum et hominem
cernit, et virtutem non hominis intelligit. Mirabatur enim stupore
hebetatus, quod mysterium inesset quod se lateret: ut potestas esset
accedendi, circumveniendi non esset. Duabus enim ex causis
torquebatur. Videns enim infirmitatem, accedebat, et inveniebat
virtutem; ut cernens hominem suspectus esset de Dei virtute. Ad hoc
ergo esuriit, ut illuderet astutiam satanae. Idcirco autem non
amplius jejunavit, ut concordaret Moysi et Eliae.
|
|