|
Quid est quod Apostolus dicit Galatis, Miror quod sic
tam cito transferimini ab eo qui vocavit vos in gratiam, in aliud
Evangelium, quod non est aliud (Galat. I, 6, 7)? Si aliud
certe est, ipsum non est: si ipsum non est, quomodo non aliud est?
Ideo aliud dicit Evangelium, ad quod vocati fuerant, quia non hoc
est quod postea sequi coeperant Galatae. Ab Evangelio enim Christi
abducti, in Judaismum fuerant attracti sub nomine Christi, quasi hoc
esset sequendum; et aliud quam quod Apostolus praedicabat,
affirmabant. Unde sublegitur, Sicut vobis suadent. Pseudo enim
apostoli, cum circumvenirent Gentiles credentes, hoc dicebant a
Salvatore traditum, quod ipsi docebant, sicut continetur in Actibus
Apostolorum, Quia nisi circumcidamini more Moysi, non poteritis
salvi esse (Act. XV, 1). Hinc Apostolus dolore eversionis
illorum commotus, scribit ad eos, dicens: Miror quod sic tam cito
transferimini ab eo qui vocavit vos in gratiam, in aliud Evangelium,
quod non est aliud. Miratur ergo, quia post rem levem et minus
gravem, asperitati studerent et oneri: hoc est, ut post fidei
simplicitatem circumcidi se, pro elementis permitterent, neomenias
colerent et sabbatum, elementis subjecti ac provocati erant, id est,
gratiae non Legis factorum. Et ne pseudoapostolis occasionem dedisse
videretur, dicentibus aliud esse quod acceperant Galatae quam
veritatis habet traditio, statim subjecit, Quod non est aliud, nisi
sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium
Christi. Aliud ergo erat, ad quod ab Apostolo vocati erant
Evangelium, quam quod sequi coeperant impulsu pseudoapostolorum: non
tamen aliud erat quam Christus tradiderat, ut vel per id in errorem se
inductos cognoscerent, et solam fidem sequerentur, profitentes
Christum Deum, et hunc sufficere ad salutem tribuendam, per quem
fuerant remissionem peccatorum adepti, non per Legem: quia sine Lege
gratia Dei donat delicta.
|
|