|
Non esse contristandum de mortuis Paulus apostolus signat
(I Thess. IV, 12). Nam desperantium est contristari; et
ipse, Infirmus, inquit de Epaphrodito, fuit prope mortem, sed
Deus misertus est illi: non solum autem illi, sed et mihi, ne
tristitiam super tristitiam haberem (Philipp. II, 27).
Quomodo contristandum vetat, cum ipse contristandum se, si mortuus
fuisset, declarat?
Aliter se de morte Epaphroditi, si provenisset, contristandum
significavit, et aliter prohibet contristandum. Nam hic propter
solatium adjutorii ejus, quo utebatur in Evangelio, si mortuus
fuisset, contristandum se dixit. Nos autem sic contristari prohibet,
ne obitos quasi exstinctos et perditos lugeamus, desperantes de
resurrectione. Aliud est igitur solatium requirere quasi absentis, et
aliud dolere interitum jam non futuri. Hic cessat consolatio, illic
excluditur desperatio.
|
|