QUAESTIO II

Evangelium testatur quia nemo vidit Deum (Joan. I, 18, VI, 46, et I Tim. VI, 16): contra Jacob et Moyses et Isaias asserunt Deum se vidisse (Gen. XXXII, 30, et Isai. VI, 1). Sed dicit quis, Patrem nemo vidit. Quid ad rem? Si Filius visus est, visus et Pater est: quippe cum Pater et Filius uterque sit unus Deus, et in substantia, et in imagine, quia duorum una imago est, et sicut ipse dicit, Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). Quomodo ergo nemo vidit Patrem Deum, cum Filius dicat videri Patrem cum ipse videtur? Quia neque alter Deus. Si ergo alter non est, ipse idem quia unus est, visus est Deus.

Quantum ad Evangelistam pertinet, de Patre Deo hoc dixit, quia nemo vidit Deum, nisi Filius unigenitus qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Credamus Filio; ipse enarravit enim quia nemo, nisi ipse, vidit Deum. Hoc autem ideo dixit, ut doceret se semper apparuisse Patriarchis et Prophetis. Non ergo hoc ad unum Deum pertinet, sed ad personam Patris, de quo non potest dici aliter quam Deus Pater. Filius autem sic se visum dicit, ut invisibilis sit tamen in eo ipso cum videri putatur. Visus enim hic intellectus est; quia non utique oculis visus est, sed mente intellectus: et hoc fuit vidisse, intellexisse, in eo quod apparuit ibi inesse Deum. Cum autem dicit Salvator, Qui me videt, videt et Patrem; non utique ad oculorum visum hoc retulit, sed mentis, et ut nihil inter Patrem et Filium diversum esse putaretur. Neuter ergo eorum visus est juxta substantiam. Circum apparentia autem solus Filius visus est mente, non carnalibus oculis; quia invisibilis est sicut Pater.