|
Vetus Lex Deum jurasse allegat: sic enim dicit, Per
memetipsum juravi, dicit Dominus (Gen. XXII, 16).
Salvator autem jurare prohibuit (Matth. V, 34): quomodo non
destruxit vetera?
Antequam notitia Dei esset in terris, non aliter oportuit provocare
homines ad spem inauditam, quam jurejurando promissio illis fieret, ab
eo utique quem non, ut dignum erat, sciebant. At ubi autem coepit
sciri, non utique jurare oportuit, quem mentiri fas non esset
arbitrari. Ideo ergo Dominus nec servos jam jurare praecepit, sed
tales se instituere, ut sermonibus illorum fides habeatur.
Sacramentum enim jurisjurandi aut perfidia exegit, aut fallacia
inconstantis; ut quia fallere homines solent, timore forte Dei
revereantur: aut certe satis erit, et qui fallitur, quia ex hoc
offensam acquirit.
|
|