|
Si in Lege nemo justificatur apud Deum, quare scriptum
est, Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt
in libro Legis, ut faciat ea (Deut. XXVII, 26)? si ex
fide justificantur homines, et non per Legem (Galat. II,
16), utquid maledictus est qui non implevit Legem, cum non
proficiat ad justitiam?
Lex data per Moysen justitiam habebat quidem, sed terrenam; ut
servantes Legem justi essent ad praesens, ut non rei fierent. Justus
est enim ex Lege, qui nulli nocet. Unde Apostolus, Lex, inquit,
non ex fide; sed qui fecerit ea, vivet in eis (Id. III,
12): hoc est, faciens Legem non morietur, sed vivit ad praesens;
justitia autem quae ex fide est, justificat homines apud Deum, ut
remunerentur in futuro saeculo. Addiderunt enim temporali justitiae
justitiam fidei. Justum est enim nosse ex quo et per quem sumus, ut
Patris et Filii et Spiritus sancti vera confessio ad coelestia regna
nos perducat. Nam et veteres qui non solum Legis praecepta
servaverunt, sed et Deum dilexerunt, spem habentes in promissione,
justificati sunt apud Deum. Solam enim Legem dicit non justificare
homines apud Deum, sicut nec sola fides exceptis bonis operibus
commendat apud Deum, sed servata justitia terrena et divina,
perfectos facit. Hinc dicit Dominus: Nisi abundaverit justitia
vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non introibitis in regnum
coelorum (Matth. V, 20).
|
|