|
Quid est ut David dicat, Confundantur et erubescant qui
dicunt mihi, Euge, euge (Psal. LXIX, 4): Dominus autem,
Euge, inquit, serve bone et fidelis, (Matth. XXV, 21,
23) etc. Quod David pro malo accepit, hoc Salvator bonis meritis
dignum ostendit?
Non valde istud discrepat a superiore quaestione. Unum enim verbum
diversas habet significationes, sicut supra memoravi (In secunda
parte Quaest. ex Novo Test., quaest. 54). Obtrectatores enim
David, cum exitiis ejus faverent, gratulabantur malis ejus. Dum
enim ille pressuras et angustias pateretur a Saül et filio suo
Absalon, illi recte et bene fieri dicebant. Tale est si aliquis
dicat, de eo qui injurias patitur, Bene illi hoc est, gaudere in
malis: hoc est dicere, Recte illi fit, sic enim meretur. Simili
modo et Salvator laetus in bonis operibus, meritum hominis pronuntiat
dicens: Euge, serve bone et fidelis. Exsultat enim, quia servus
digniorem se fecit, dicens, Bene; hoc est, Recte egisti, uti
majus meritum collocares. Unum igitur verbum duabus contrariis causis
aptatur. Nam solemus de aliquo dicere, Adjudicatus est. Sed
quomodo dicatur, causa aut subsequens aut praecedens declarat.
Aliquando enim ad bonum dicitur, aliquando ad malum: sicut et
concupiscentia aliquando ad bonum, aliquando ad malum aptatur.
|
|