QUAESTIO VII

Quid est quod in Psalmo, Homines, inquit, et jumenta salvos facies (Psal. XXXV, 7): et ad Jonam prophetam, Non parcam, ait, civitati in qua habitant centum triginta millia hominum, et pecora multa (Jonae IV, 11): contra autem Apostolus, Numquid, ait, de bobus cura est Deo (I Cor. IX, 9)?

Quantum ad verba pertinet, videtur contrarium; si causa autem hominis et pecorum inspiciatur, manifestabitur esse non dispar. Omnium curam gerit Deus, quasi omnium opifex; sed non servat pecora propter ipsa, sed propter homines servat pecora, non homines propter pecora. Itaque qui hominum curam gerit, custodit pecora, ut non illi cura sit de bobus, sed de hominibus. Quae enim spes in pecoribus?